

Liber Deuteronomii*
Caput 33: Versus 1
Haec est benedictio.Bene in fine Deuteronomii benedictionem posuit, quia Christus post completionem Evangelii ascensurus in coelum, elevatis manibus discipulos suos benedixit. Benedictio qua filiis Israel in Deuteronomio[quod est secunda lex]benedixit, ad gratiam pertinet Novi Testamenti, in quo priscae legis mysteria reserantur, et veri Israelitae benedictionem, per Moysen hominem Dei praedictam, per hominem Christum consequuntur. Bene autem imminente morte Moysi benedictio datur, quia, legis umbra moriente, coelestium donorum veritas aperitur. Praevidens ergo Moyses Salvatoris adventum et gratiam Novi Testamenti quasi praeteritam explicans, voce primitivae Ecclesiae laetabundus exsultat, dicens:Dominus de Sina venit,etc.[AUG., quaest. 36.]Alia littera, etc., usque ad unde:Laetamini, gentes, cum populo ejus. Quia caecitas contigit ex parte in Israel, donec plenitudo,etc.[Rom. 11.]Moyses homo.Moyses significat legem, quae ante mortem, id est, antequam in ipso finiretur, praedixit Ecclesiam in Christo benedicendam.